Jump to content

Colinus McPhee

E Vicipaedia
Colin McPhee. Photographema a Carolo Van Vechten factum, 1935.

Colinus McPhee (natus Colin McPhee, 15 Martii 19007 Ianuarii 1964) fuit compositor et musicologus Canadianus, primus compositor Occidentalis qui ethnomusicologicum Insulae Bali studium fecit, et ingenio eius operis academici innotuit. Musicam composuit a musica Baliensi et Iavensi motam decennia antequam tales compositiones in musica mundana conditae late agnosci coeperunt.

McPhee Monte Regali natus est. In Instituto Peabodiensi anno 1918 matriculavit, ubi compositionem cum Gustavo Strube et clavile cum Haroldo Randolph, deinde cum Edgardo Varèse, compositore avant-garde, studuit. Anno 1931 Ioannam Belo duxit, discipulam Margaritae Mead. Circulo compositorum experimentalium ultramodernistorum appellatorum intererat, et inter eos—cum Henrico Cowell gregis duce, Ioanne Becker, et Ludovico Harrison discipulo Cowelliano—qui a genere musico tenebantur quod ad ultimum musica mundana appellaturum esset.

Porta Palatii Ubudensis.

Traditur McPhee musicam Balinensem primum offendisse cum discum phonographicum Novi Eboraci audiret.[1] Ille et uxor ad insulam ob opus anthropologicum Beloanum una migraverunt, ubi McPhee a musica loci tam tenebatur quam investigabat, aedificabat, lateque de gamelan scribebat. McPhee, qui gay erat,[2] divortium cum Belo anno 1939 fecit. Annis 1940 ineuntibus, in magna insula saxorum brunneorum Brooklynii in burgo Novi Eboraci habitabat, cuius cum W. H. Auden, Beniamino Britten, at aliis particeps erat.

Anno 1942, Variations on a Theme of Frank Bridge Beniamini Britten in partitura ordinavit, opus pro orchestra chordarum et duobus piano, pro Jinx, ballatione Ludovici Christensen adhibiturum.[3][4] McPhee praeterea musicam Balinensem Britten docuit, quae vicissim The Prince of the Pagodas, Curlew River, Mors Venetiana, at alias res musicas movit.[5] Decennio exeunte, McPhee depressione ab alcohole amplificata laborabat, sed annis 1950 musicam iterum componere coepit. Professor ethnomusicologiae in Universitate Californiensis Angelopoli anno 1958 factus est, et iudex iazzensis multum observatus erat. Angelopoli obiit.

Diebus 26 et 27 Iunii 2009, A House in Bali, opera de vita McPheeana Evan Ziporyn, compositoris Americani, in Puri Saraswati Ubud in urbe Baliensi primum acta est.

Opera publicata

[recensere | fontem recensere]

A House in Bali, annales eius vitae ibi in insula, iam putantur pretiosa culturae Balinensis descriptio. Music in Bali, liber post mortem editus, primam musicae Balinensis explicationem amplam Anglice prolatam praebuit. Operum musicorum eius notissimum fortasse est Tabuh-Tabuhan: Toccata for Orchestra, in Mexico anno 1936 compositum et primum actum. Inscriptio Balinensis Latine 'congeries instrumentorum percussivorum' significat. Res elementa musica Baliensia et traditionalia Occidentalia miscet. Pro orchestra Occidentali designatur, sed secundum descriptionem McPheeanam, gregis nucleus est "gamelan nucleare, quod in binis clavilibus, celesta, xylphono, marimba, et glockenspiel consistit," sonum magnopere perscussivum constituens. Orchestrae etiam sunt duo gong Baliensia et cymbala. Operi sunt tria movimenta: "Ostinatos," "Nocturne" (a tibiis motum), et "Finale" syncopatum. Nonnullae ex melodiis ex fontibus vulgaribus deducuntur.

  • 1985. Colin McPhee: The Lure of Asian Music. Dir. Michael Blackwood.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brett, Philip. 1994. Eros and Orientalism in Britten's Operas. In Queering the Pitch: The New Gay and Lesbian Musicology, ed. Philip Brett, Elizabeth Wood, et Gary C. Thomas, 235–256. Londinii: Routledge.
  • McPhee, Colin. 2000. A House in Bali. Tuttle Publishing. ISBN 962-593-629-7.
  • Oja, Carol J. 2004. Colin McPhee: Composer in Two Worlds. University of Illinois Press. ISBN 0-252-07180-8.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]